- MESYMNIUM
- MESYMNIUMGraece Μεσύμνιον, inter veras Tragoediae partes. Cum enim Chorus ad quindenos esset Aeschylo reductus, sioque essent paria et ζυγὰ quina, ex ternis versibus: is qui cantum incipiebat, κορυφαῖος, proximus παραςτάτης, tertius τριτοςτάτης, dicebatur. Et quidem, cum fiebat πάροδος, i. e. accessio per paria; terni introducebantur: si autem fieret per versus, quini sese inferebant. Aliquando etiam singulatim fiebat ingressus. Cumque suos quaeque pars haberet modos, in Parodis post decem anapaestica catalecta, catalecticum apponi solitum. Tametsi quidam citius, quidam serius, quidam nusquam eiusmodi pericopas intersseruêre. Veluti Sapphicis, nullô certô numerô Adonium: Anapaesticis vero vel illum vel Iambicum. Talia ea quoque fuêre, quae Ε᾿φύμνια vocitarunt: qualia, Ι᾿ήϊε παιὰν: et ὦ διθύραμβε, et Hymen ô Hymenaee! Ponebatur autem id post strophen. Si autem strophe insereretur, Μεσύμνιον dicebatur. Similia ἐφυμνίοις epiphthegmatica, ut ἰώ μοι μοι, et Nefas et Heu: quae tamen postrema Critici supervacua fuisse iudicant. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.